Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

scribuntur dii uestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad [*]( 1 conticuerit Hilàebrandius: conticuit P et matrimus add Urs 2 aut teneam aut terram Meursius cf. Cie. I. c. 3 potuerit .Hilà6brandius: potuit P et audetis Gel 4 a Sab, r: an P 6 uoluptatem Gel, r: uoluntatem P 7 minime Urs: minus P 12 a Sab 13 dis in diis corr P 15 a Sab mala tractatione r 16 aut om Sdb 17 eeueritate Sab: seueritatem P tantae Sab: ante P 18 temeritati Sab: temeritatis P non constitutum quia ? 20 deorum Urs: eorum P 22 in mgi 25 infractum sab: infractu P 26 nominis Sob: non minus P 27 scribuntnr Gel: adscribuntur P 28 chalchidicis P )

168
ultimum fidibus et uocum modulatione mulceri. uos aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum uoluptates attribui diis eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt eneruati pectoris dissolutione mollitae. inducuntur ex bis alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed cum uiris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. nobis nulla est cura, quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. per insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se proprio parricidio cruentare: sacrilegia uos illa miramini elata sublimiter, et quod poenis omnibus conueniebat plecti, ut animosius consurgat audacia, incentiuo extollitis laudis. illi uulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia: uos stupetis eloquentiae uiribus, et quod penitus oportebat ex humani generis † coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat obliuione curatis. uulnerari, uexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: uobis illa est descriptio uoluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas.

sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? ipse ille Iuppiter, cuius uos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et uelut demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inuerecundia publicare: uos talia qui extulere prodigia poetarum esse principes atque reges diuinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas induxistis euolastis, ut grauioris [*]( 4 inducuntur Sab: induuntur P 5 amores P corr c 10 alii 89 Sab: aliis est P alios eat r tamquam Sab, r: iamquam P parrigidio P corr c\' 13 incentiua Sab laudis Elmenhorstim: laudes P laude Sdb illa Sab 14 heiulatibus Sab, r: h.eiulantibus P facta Sab 16 coetu Urs ediscitis om Sdb 22 ippiter P corr suos P, corr nomen Urs: numen P 24 uelut Gel: uel P 28 praeditos Gel: proditos P 29 induzistis scripst: inducitis P )

169
ponderis sint apud uos uerba quibus caelitum uiolatur sublimitas. ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud nos metus aut si esse illos uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis uellet de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari ? nec a uobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a uobis eisdem ab his legibus propulsaretis iniurias? maiestatis sunt apud uos rei, qui de uestris sequius obmurmurauerint aliquid regibus. magistratum in ordinem redigere, senatorem aut con- , uicio prosequi seueris esse decrestis periculosissimum poenis. carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et uita, decemuiralibus scitis euadere noluistis inpune, ac ne uestras aures conuicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. soli sunt apud uos superi inhonorati contemptibiles uiles, in quos ius est a uobis datum quae quisque uoluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque excogitauerit formas. et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere quam esse illos tales talique existimatione sentire?