Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

mterrogare enim uos libet et ad sermonis exigui responsionem uocare, utrumne grauius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque uelle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae cuiusuis animum in ultionis possint rabiem concitare? si rerum momenta pendantur, nullum reperias tam † inuidum iudicem, qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. hoc enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est et desperatae in fictionibus caecitatis. si in caerimoniis uestris rebusque diuinis postilionibus locus est et piaculi dicitur contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum aut in uerbo quispiam aut simpuuio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque diuinis commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constiterit aut tibicen [*]( 20 sqq. Cic. de har. resp. 23 ) [*]( 1 furalium P corr 3 uel] et Sab 4 sollicitae P corr cedit P 5 censendus Gel 7 dis in diis eorr P quicquam Sab: quiquam P 8 credis Sab 9*diasita distantiaque r, Saim: diis ait adstaatiaquae P diuina praestantique Sab ed P corr r 10 et maiestatiJ ab his uerbis folium 93b in rasura scripturam exhibet similem manui c\': eadem manus folium 94.94b quaternioni postea insertum exarauit. ultimi uersus folii 94b ut spatium expleretur diductis litteris scripti sunt concilient (hI: conciliet P deooro r 14 proba P corr 16 iniquam IAumeius insipidum ? 17 existimet Sab 20 si om <SW .21 postnlationibus Sab piacali lmr: piacalis P piacularis Stewechius 23 sinTmpnaio P sympinio Sab rursus] cursu Gel 25 ludius Sab: lydias P conatiterit HUdebrandius: constitit P )

167
repente conticuerit aut si patrimus et matrimus ille qui uocitatur puer omiserit per ignorantiam lorum aut terram tenere non potuerit: audetis abnuere in delictis tam grauibus uiolari semper a uobis deos, cum in leuioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini ciuitatis?

sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad uoluptatem compositae lusiones. non est quidem credibile homines minime brutos et uetustatis remotissimae uestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum superessent atque in auribus collocatae aut ipsos sibi tantum licentiosi uoluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inuentores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia uindicare aut non legibus latis et seueritate poenarum tantae istis obuiam temeritati, constitutumque a uobis est, ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum maiestatibus loqueretur. quisquis enim patitur peccare peccantem, is uires sumministrat audaciae, et maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus quam uera ingerere atque obiectare delicta. quod enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum: illud uero acerbissime uulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque existimationis infamat.