Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
uulgata. Aristoteles, ut Granius memorat, uir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus Mineruam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. eandem hanc alii aetherium uerticem et summitatis ipsius esse summam dixerunt, memoriam nonnulli, unde ipsum nomen Minerua quasi quaedam Meminerua formatum est. quodsi accipit res fidem, nulla est ergo Metis filia, nulla Victoriae *, nulla Iouis elata de cerebro inuentrix oleae, nulla magisteriis artium et disciplinarum uarietatibus erudita. quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatusque Neptunus. si ergo liquoris optentio nominis huius appellatione signatur, nullus deus est omnino Neptunus, atque ita tollitur et remouetur e medio [*]( \'16 Valentini Rose Aristoteles pseudepigraphus p. 616 ) [*]( 1 magnorum esse] magnorum et Urs 3 iam Meursius 5 flamma P corr c 6 ardoris Sab: ardores P inextinguibilis Urs 8 ditus P corr c madre P corr rabiem P 9 caelatus P 12 ******praeposteritate P 13 flubionia (b in u corr) P Fluuonia uel Fluonia Urs 14 Pomona Sab Februlis Urs 16 fietio Sab: finctio p\' aristotelis P 20 etherium P 21 memoriam* P 23 mentis Sab, r Victoria Cuperus . lacunam signaui: socia uel gestatrix uel simile uerbum intercidit elata Sab ellata P nata Urs enata Salm 24 nulla inuentrix Urs magisteris P corr )
Mercurius etiam quasi quidam Medicurrius dictus est, et quod inter loquentes duo media. currat et reciprocetur oratio, nominis huius concinnata est qualitas. ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen sed sermonis reciprocantis et uocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in algido fusus monte, uerborum excogitator et nominum, nundinarum mercium commerciorumque mutator. terram quidam e uobis, quod cunctis sufficiat animantibus uictum, Matrem esse dixerunt Magnam, eamdem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant, nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola ceteris eius partibus mobilitate in perpetua constitutis. quod si ratione profertur et adseueratur certa, trina pariter numina uobis interpretibus nulla sunt: non Ceres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis, non ipsa denique Mater Deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari, siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina et his sola praedicationibus indicatur.