Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

et tamen possemus utcumque [*]( .3 tali Urs: talib; P Veneris Urs debere Gel: debeat P 4 suam Sab, r: sua P 5 dissuuntur Sab: dissuriunatur sic P disuniuntur Saltn tenacium Sab, r: tanacium P tenaces Urs 6 in add Stewechvus incesta libidine Sab 9 iuaenilibus Sab 14 imbutas Sab substantiam scripsi: constantiam P 16 quas P aegrestibus P corr ueluis P corr laenitudo P 19 uirtutum omni ? unico Urs unicae Stewechim 20 retinent Gel, r: retinet P 22 perperiuntur P corr 23 in mg v 27 in mg v aut si faciunt add Klussmannus aut si ea, quae dicitis, faciunt Sab )

131
accipere a uobis has † mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes dissoluentiaque se ipsa sustinere animi compelleretis adsensum. cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos quos opinamini tollitis et reponitis alios quos manifestum est non esse, et alios alii deos in eisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis quos esse singulos semper consensio accepit humana. incipiamus ergo sollemniter . ab Iano et nos patre, quem quidam ex nobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli. quod si accipiemus ut uerum sit, sequitur ut intellegi debeat nullum umquam fuisse Ianum, quem ferunt Caelo atque Hecata procreatum in Italia regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum, atque ita per uos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus et uiam . uobis pandere deorum ad audientiam creditis. rursus uero si Ianus est annus, deus esse nec sic potest. quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam nec habere uim numinis id quod spatiis mensum et dierum dinumeratione conclusum est? quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod χρόνος est habeatur Κρόνος, nullum est Saturnium numen. quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cuiusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? atque ita ex ordine tolletur et iste caelestium, quem Caelo [*]( 1 mentel] sententias ? 3 se ipsa Urs: ipsa P ipsa se Heraldus 4 singuli scripsi: singulis P in singulis Urs 6 alios alii scripsi: alius aliud P alios alius Salm deos] de Sab in eisdem Salm: eisdem P 7 innumeros Sab: innumerus P conscribitis Sab: conscribitur P 8 consensio Sab, r: consentio P 10 alii Sab: aliis P solem Sab: sollemne P 12 ianū P haecata P Hecate Sab 13 Fontis Meursius 15 praecibus P 16 nobis Urs: nobis P 17 annus Sah: ianus P 19 mensuum P mensium Sab 22 grecorum P interpraetes P chronos P 23 Cronos Gel: xponoc. P numen Urs: nomen P 26 tolleretur P corr (j ) [*]( 9* )
132
esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, uitisatorem falciferum uetustas edidit prisca et minorum transmisit aetati.

nam quid de ipso dicemus loue, quem solem esse dictitauere sapientes, agitantem pinnatos currus turba consequente diuorum, aethera nonnulli flagrantem ui flammea atque ardoris inextinguibili uastitate? quod si liquet et constat, nullus ergo omnino est uobis auctoribus Iuppiter, qui patre editus Saturno atque Ope matre, ut genitoris euaderet rabiem, in Cretensium finibus memoratur esse celatus. iam uero Iunonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? nam si aer illa est, quemadmodum uos ludere ac dictitare consuestis Graeci nominis praeposteritate repetita, nulla soror et coniunx omnipotentis reperietur Iouis, nulla Fluuionia, nulla † Pomana, nulla Ossipagina, nulla Februtis Populonia Cinxia Caprotina, atque ita reperietur inanissima esse istius nominis fictio opinionis uacuae celebritate.