Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quid? illa de rebus ab humana cognitione sepositis, quae conscribitis ipsi, quae lectitatis, oculata uidistis inspectione et manibus tractata tenuistis? nonne uestrum quicumque est huic uel illi credit auctoribus ? non quod sibi persuaserit quis uerum dici ab altero uelut quadam fidei astipulatione tutatur? qui cunctarum rerum originem ignem esse dicit aut aquam, non Thaleti aut Heraclito credit? qui causam in numeris ponit, non Pythagorae Samio, non Archytae? qui animam diuidit et incorporales constituit formas, non Platoni Socratico? qui quintum elementum principalibus adplicat causis, non Aristoteli Peripateticorum patri? qui ignem minatur mundo, aduenerit cum tempus, arsurum, non Panaetio Chrysippo Zenoni? qui indiuiduis corporibus mundos semper fabricatur et destruit, non Epicuro Democrito Metrodoro? qui nihil ab homine comprehendi ait atque omnia caecis obscuritatibus inuoluta, non Arcesilae Carneadi, non alicui [denique] Academiae ueteris recentiorisque cultori?
ipsi denique principes et praedictarum patres sententiarum, nonne ea quae dicunt suis credita suspicionibus dicunt? uidit enim Heraclitus res ignitim conuersionibus fieri, concretione aquarum Thales, Pythagoras numeros coire, incorporales formas Plato, indiuiduorum Democritus concursiones? aut illi, qui autumant nihil posse omnino conprehendi, an sit uerum quod dicunt sciunt, ut ipsum quod definiunt ueritatis esse intellegant pronuntiatum? cum igitur comperti nihil habeatis et cogniti omniaque illa quae scribitis et librorum [*]( 5 auctori Sdb 7 cunctoj-tim Sab rerum add Hildebrandius rerum cunctarum Klmsmannus 8 originem ignem Hildebrandirts: originem P dicit ignem sab 10 arcbitae P 13 igne minatnr mundum Urs aduenerit scripsi: et nenerit P uenerit Urs 14 crysippo P 15 mundos Soib: mundis P 16 ait addidi 17 archeailae P Archesilao Sab 18 deDique sedusi recentiorine Urs 19 denique Sab: denius P sectarum Urs 20 apud ea Sdb 22 numeros coire Urs: numero scire P 25 sq. aut... intelligunt Sab 27 omniaquae P corr )