Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed officiant haec nihil nihilque impediant, plurimum quominus eis credere atque auscultare debeatis: et quid est, quod in hac parte aut uos plurimum habeatis aut nos minus? uos Platoni, uos Cronio, uos Numenio uel cui libuerit creditis: nos credimus et adquiescimus Christo. iniquitas haec quanta est, ut cum utrique auctoribus stemus sitque nobis et nobis unum et socium credere, nobis uelitis dari quod ita ab illis dicatur accipere, nos ea quae proferuntur a Christo audire et spectare nolitis ? atquin si causas causis, partes partibus uoluerimus aequare, magis nos ualemus ostendere, quid in Christo fuerimus secuti quam in philosophis quid uos. ac nos quidem in illo secuti haec sumus : opera illius magnifica potentissimasque uirtutes, quas uariis edidit exhibuitque miraculis, quibus quiuis posset ad necessitatem credulitatis adduci et iudicare fideliter, non esse quae fierent . hominis sed diuinae alicuius atque incognitae potestatis. uos in philospphis uirtutes secuti quas estis, ut magis uos illis quam nos Christo oportuerit credere? quisquamne illorum aliquando uerbo uno potuit aut unius imperii iussione non dicam [*](1 milibus P 3 quamquam scripsi: quam P nostram cre- dulitatem scrypsi: nostra in credulitate P nostra cum credulitate Urs 9 aliquit P corr 10 dissesione P efflciant sab - nihil add Meurmts nihilquae P corr 13\' Plotino Urs Cronio Urs: crotynio P 15 utrisque Sab stemus sitque Gel: tempus sit quae P 17 dicatur: accipere Gel nos Gd: uos P 18 adquin P 20 sicuti P corr philosofls P 22 illius scripsi: illi P illa Sdb in err poteotissimasquae P corr 28 unus Sab )

56
maris insanias aut tempestatum furores prohibere, compescere, non caecis restituere lumina aut sine luminibus natis dare, non ad uitam reuocare defunctos, non annosas dissoluere passiones: sed quod leuissimum multo est, feruunculum, scabiem aut inhaerentem spinulam callo una interdictione sanare? non quo illos negemus aut morum esse integritate laudabiles aut non omni genere studiorum et disciplinarum paratos; nam et uerbis eos luculentissimis scimus loqui et compositionibus fluere leuigatis, concludere acutissime syllogismos, ordinare sequaciter inductiones, suas reddere definitionibus formulas, partiri, diuidere, multa dicere de numerorum generibus, multa de musicis, geometricas res etiam suis scitis et praeceptionibus explicare. sed quid istud ad causam? numquid enthymemata syllogismi resque aliae similes scire illos ueritatem spondent aut ea re digni sunt quibus necessario debeat rebus de obscurissimis credi? personarum contentio non est eloquentiae uiribus sed gestorum operum uirtute pendenda. ille non est dicendus auctor bonus, qui sermonem candidule prompsit, sed qui quod pollicetur diuinorum operum prosequitur sponsione.

argumenta uos nobis et suspicionum argutias proferatis: quibus ipse si Christus – cum pace hoc eius et cum uenia dixerim - populorum in conuentibus uteretur, quis adquiesceret, quis audiret, quis eum promittere aperte aliquid iudicaret, aut quis cassa et nuda iactantem, quamuis esset inprudens et facilitatis stolidae, sequeretur? uirtutes sub oculis positae et inaudita illa uis rerum, uel quae ab ipso fiebant palam uel ab eius praeconibus celebrabantur in orbe toto, tantas subdidit adpetitionum flammas et ad unius credulitatis adsensum mente una concurrere gentes et populos fecit et moribus dissimillimas nationes. enumerari [*](1 aut P 4 furunculum Sab 6 esse om Sdb 7 peritos Sab 8 loculentissimis P 12 praeceptionibus Urs: perceptionibus P 13 enthymemata Sab: enthymooemata P 15 debeat Sab: debeant P 16 sed Gel: et P 17 non add Sab Ii qui Sab: quis P 20 proferetis Gel profertis Urs 23 promittere Urs: promitteret P aliquit P corr iudicaret Urs: iudicare P 24 stolidae Gel: solidae P 26 fiebat Sab celebrabantur Oehlerus: celebrabatur P 27 tantas scripsi: ea P eas Gel_ )

57
enim possunt atque in usum computationis uenire ea quae in India gesta sunt, apud Seras Persas et Medos, in Arabia, Aegypto, in Asia, Syria, apud Galatas Parthos Phrygas, in Achaia Macedonia Epiro, in insulis et prouinciis omnibus quas sol oriens atque occidens lustrat, ipsam denique apud dominam Romam, in qua cum homines essent Numae regis artibus atque antiquis superstitionibus occupati, non distulerunt tamen res patrias linquere et ueritati coalescere Christianae. uiderant enim currum mons magi et quadrigas igneas Petri ore difflatas et nominato Christo euanuisse: uiderant, inquam, fidentem dis falsis et ab eisdem metuentibus proditum pondere praecipitatum suo cruribus iacuisse praefractis, post deinde perlatum Brundam cruciatibus et pudore defessum ex altissimi culminis se rursum praecipitasse fastigio. quae omnia uos gesta neque scitis neque scire uoluistis neque umquam uobis necessaria iudicastis, ac dum uestris Mitis cordibus et quod typhus est sapientiam uocatis, dedistis circumscriptoribus locum, illis, inquam, noxiis, quorum nomen interest obsolefieri Christianum, superfundendi caligines atque obscurandi res tantas, eripiendae uobis fidei subiciendique contemptus, ut, quia sibi praesentiunt finem pro meritis imminere, nobis quoque immitterent causam, per quam periculum adire possetis et uiduari benignitate diuina.