Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis uiri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus. nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicauerit uita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. unus duo tres quattuor decem uiginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. sed genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari. conuenit et ponderari. in toto enim pars est, non totum in parte. et uniuersitas debet adtrahere portiones, non portionibus uniuersitas adplicari. quid enim, si hominem dicas captum membris omnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis [*]( 1 comneniat P corr 2 lacunam signaui: intercidit plenitatis uel plenitudinis et om Sab 5 saeuitate Sab innumerabilium scripsi: innumerabili P 6 iudicare Sab 11 ut*ique P principalis Sab: principales P 13 humanis Sab: humani P 14 regerimus Ouyetus 16 desideraretur, Sab 19 quot Sab: quod P 20 magnitudine Sab: magnitudine P 21 et om Sab 22 certo Sab in err 23 terminati.sed Hildebrandius: terminatis et P terminati, ac Sab terminati. at Gel 28 ea cruciatibus Salm: crutiatibus P crnciatibus Sab )
uos humano in genere bonos esse dicatis uiros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. quinam isti sunt? dicite. philosophi, credo, qui quidem esse solos sapientissimos autumant et ui huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione uirtutum, qui ne in uitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et diuitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod. cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad uitia procliues. nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut in inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. qui ergo luctatur animarum [*]( 3 colliquefacitis P corr r 4 adcoratiore scripsi: admiratio P adunatione Urs 5 puluisculi flabiles Sab: pullisculi flauiles P 7 inmeris P corr c 8 in immenso Urs et non Klussmannus: et P nec Sdb paruis P corr 9 nominis Sdb 11 dicitis Gel 13 qui quidem scripsi: quid P qui se Sab esse se ? ui Urs: in P 15 ei sab: et ex P animis Sab: animes P 16 pellere expunxit & pertinaci Urs: pertinacium P moliuntur Sab: molliuntur P oblucta»*tione P 18 et] ne Sab ut JElmenhorshius auferunt HildebrandWs tamquam ex codice: adferunt P afferant Sab auferant Elmenhorstius 21 corrigi Urs: corripi P 23 perstare Gel: prestare P 24 pote Sab in add Urs 25 animarum Meursius: animorum P oJ )