Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae et qua sunt ratione prolatae? si infucata uultis audire nec ab aliqua uocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire uerum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpauere mortalium. sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? minime istud necessario sequitur. non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regis, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere, non esse deo ab superiore prolata tam superuacua, tam uana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones.
sic consimiliter hic quoque, cum animas renhamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? quanam, inquitis, ratione, qua uia? quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum [*]( 6. qua & quae Sab uis om Sab 7 si parens P et] etiam Sab 9 infucata Sab: infugata P 11 scientiamquae P corr r 12 potestatem Sab que P 14 quas] quia Sab dei P 15 minime Klwsmanwus: mihi P nihil Sab, 16 nitedulas Sab: nitelulas P 18 possimus Sab 20 a Sdb 22 necessarias Sab 23 sic HHdebrandius: in P om Sab inde Klussmannus 25 aeditae P 26 aenatae P. corr prodierintquae .P corr )