Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed non creditis gesta haec. sed qui ea conspicati sunt fieri et sub oculis suis uiderunt agi, testes optimi certissimique auctores, et crediderunt haec ipsi et credenda posteris nobis haud exilibus cum adprobationibus tradiderunt. [*]( 3 tririum Boo: uirum P fraemor P 5 e re cognoscere Meursius 9 paruulum Sab 10 eximiis Sab: exiguis P 11 praeciosa P 13 delituit Heraldus: delitu P delicti Sab 14 lasciuiam Sab: asciuiam P 16 deo Zinkiw: deus P 17 quem Meque P 21 at Salm: a P , 22 *aut P 23 scire Sab 30 certissimiquae P corr 31 haut P corr )
quodsi falsa ut dicitis historia illa rerum est, unde tam breui tempore totus mundus ista religione completus est, aut in unam coire qui potuerunt mentem gentes regionibus dissitae, uentis caeli conuexionibusque dimotae? adseuerationibus inlectae sunt nudis, inductae in spes cassas, et in pericula capitis immittere se sponte temeraria desperatione uoluerunt, cum nihil tale uidissent quod eas in hos cultus nouitatis suae posset excitare miraculo ? immo quia haec omnia et ab ipso cernebant geri et ab eius praeconibus, qui per orbem totum missi beneficia patris et munera † dis animis hominibusque portabant, ueritatis ipsius ui uictae et dederunt se deo nec in magnis posuere dispendiis membra uobis proicere et uiscera sua lanianda praebere.