Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

age nunc ueniat quaeso per igneam zonam magus interiore ab orbe Zoroastres, Hermippo ut adsentiamur auctori, Bactrianus et ille conueniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo, Armenius Zostriani nepos et familiaris Pamphylus Cyri, Apollonius Damigero et Dardanus, Belus Iulianus et Baebulus, et si quis est alius qui principatum et nomen fertur in talibus habuisse praestigiis: permittant uni ex populo in officium sermonis dandi ora coarticulare mutorum, surdorum auriculas returare, sine luminibus procreatis oculorum redintegrare naturas et in frigentia olim membra sensus animasque reducere. aut si ardua res ista est [*](1 quod eius est] quo deus est Garrio quo diu usus est Klussmanmts 3 situm Sab curuatis Rigaltius: cruatis P eratis r eneruatis Sab 4 pustulam reduuiam Gel: ponsula (ponsula r) redubiam P pullulare dubiam SaJJ 6 tercoribus P corr c 12 prestare P operis Urs: poteris P 13 qualitas Sab 17 quaeso per Salm: quae super P qui super Sab 20 Hosthanis Gel 21 panfylus P 22 Belns Stexoechius: uelus P 25mu«torumP returare Balm: recusare P resesare sic Sab reserare Gel recludere uel reclusare Hugius .26 redtintegrare P in frigentia Sab in err: infrigentiae P 27 redducere P ardua. P ) [*](3* )

36
neque aliis permittere talium possunt operum potestates, ipsi faciant et cum suis ritibus faciant, quidquid malefici graminis nutricant terrarum sinus, quidquid uirium continet fremor ille uerborum atque adiunctae carminum necessitates, non inuidemus, adiciant, non interdicimus, colligant: experiri libet et recognoscere, an cum suis efficere diis possint, quod ab rusticis Christianis iussionibus factitatum est nudis.

desistite, o nescii, in maledicta conuertere res tantas nihil ei nocitura qui fecit, periculum adlatura sed uobis, periculum inquam non paruum, sed in rebus eximiis, sed in praecipuis constitutum, si quidem res anima pretiosa est, nec ipso se homini quicquam potest carius inueniri. nihil ut remini magicum, nihil humanum, praestigiosum aut subdolum, nihil fraudis delituit in Christo, derideatis licet ex more atque in lasciuiam dissoluamini cachinnorum. deus ille sublimis fuit, deus radice ab intima, deus ab incognitis regnis et ab omnium principe deo sospitator est missus, quem neque sol ipse neque ulla, si sentiunt, sidera, non rectores, non principes mundi, non denique dii magni, aut qui fingentes se deos genus omne mortalium territant, unde aut qui fuerit potuerunt noscere uel suspicari: et merito. exutus at corpore, quod in exigua sui circumferebat parte, postquam uideri se passus est, cuius esset aut magnitudinis sciri, nouitate rerum exterrita uniuersa mundi sunt elementa turbata, tellus mota contremuit, mare funditus refusum est, aer globis inuolutus est tenebrarum, igneus orbis solis tepefacto ardore deriguit. quid enim restabat ut fieret, postquam deus est cognitus is, qui esse iamdudum unus indicabatur e nobis?