Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum

v3.p.524
thesauris refugit. Byzantium Constantinus invasit, victoriam maritimam Crispo conveniente cognoscens. Deinde apud Chrysopolim Licinius pugnavit,[*](pugnauit] Hadr. Val.; B omits.) maxime auxiliantibus Gothis quos Alica[*](Alica] B.) regalis[*](regalis]; regulis, B.) deduxerat; tum[*](tum, Momm.; cum, B.) Constantini pars vincens XXV[*](tum, Momm.; cum, B.) milia armatorum fudit partis adversae, ceteris fugientibus.

Postea cum legiones Constantini per liburnas[*](liburnas, Momm.; liburnam, B; liburniam, earlier edd.) venire vidissent, proiectis armis se dediderunt. Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit. Ita Licinius privatus factus est et convivio Constantini adhibitus, et Martiniano vita concessa est.