Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Licinius vero circa Hadrianopolim maximo exercitu latera ardui montis impleverat. Illuc toto agmine Constantinus inflexit. Cum bellum terra marique traheretur. quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus.

Dehinc fugiens Licinius Byzantium petit; quo dum multitude dissipata contenderet, clauso Byzantio[*](petit Byzantio] Henr. Val.; quod m.d. contendere bizantium (bizantio, B3), B.) Licinius obsidionem terrenam maris securus agitabat. Sed Constantinus classem collegit ex Thracia. Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit.

Crispus vero cum classe Constantini Callipolim pervenit; ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret.[*](refugeret, Momm.; re effugeret, B.) Classis vero Licini vel oppressa vel capta est.

Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum

v3.p.524
thesauris refugit. Byzantium Constantinus invasit, victoriam maritimam Crispo conveniente cognoscens. Deinde apud Chrysopolim Licinius pugnavit,[*](pugnauit] Hadr. Val.; B omits.) maxime auxiliantibus Gothis quos Alica[*](Alica] B.) regalis[*](regalis]; regulis, B.) deduxerat; tum[*](tum, Momm.; cum, B.) Constantini pars vincens XXV[*](tum, Momm.; cum, B.) milia armatorum fudit partis adversae, ceteris fugientibus.

Postea cum legiones Constantini per liburnas[*](liburnas, Momm.; liburnam, B; liburniam, earlier edd.) venire vidissent, proiectis armis se dediderunt. Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit. Ita Licinius privatus factus est et convivio Constantini adhibitus, et Martiniano vita concessa est.

Licinius Thessalonicam missus est; sed Herculii Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem rei publicae sumeret, tumultu militaribus[*](tumultu militaribus, Momm.; tumultum militari, B.) exigentibus in Thessalonica iussit occidi, Martinianum in Cappadocia. Qui regnavit annos XVIIII, filio et uxore superstite. Quamvis omnibus[*](omnibus] Orosius, vii. 28, 21; omnium, B.) iam ministris nefariae

v3.p.526
persecutionis exstinctis, hunc quoque in quantum exercere[*](exercere] B, with inferior MSS. of Orosius; exerere, the better MSS.) potuit[*](potuit] Orosius; B omits.) persecutorem digna punitio flagitaret.