Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Licinius et Valens credentes Constantinum, quod et verum erat, ad persequendum longius ad Byzantium[*](ad Byzantium, Momm.; a bizantium, B2.) processurum, flexi in partem Beroeam concesserunt. Ita Constantinus vehementer in ulteriora festinans, deprehendit Licinium remansisse post tergum. Fatigatis bello et itinere militibus, missus deinde Mestrianus legatus pacem petiit, Licinio

v3.p.520
postulante et pollicente se imperata facturum. Denuo, sicut ante, mandatum est Valens privatus fieret; quo facto pax ab ambobus firmata est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Moesiam, minorem Scythiam possideret.

Deinde reversus Serdicam Constantinus hoc cum Licinio absente constituit, ut filii Constantini Crispus et Constantinus, filius etiam Licini Licinius, Caesares fierent et sic ab utroque concorditer regnaretur. Itaque Constantinus et Licinius simul consules facti.[*](facti]; facti sunt, Gardt.; factis, B3.)

In Orientis partibus, Licinio Constantino consulibus,[*](consulibus] Oros., Henr. Val.; B omits.) repentina[*](repentinaefferbuit (with changes in order) = Orosius, vii. 28, 18.) rabie suscitatus Licinius omnes Christianos a palatio iussit expelli.

Mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit.

Item cum Constantinus Thessalonica[*](Thessalonica]; tessalonica, B; Thessalonicae, Gardt.) esset, Gothi per neglectos limites eruperunt et, vastata Thracia et Moesia, praedas agere coeperunt. Tune Constantini terrore et impetu represso,[*](impetu represso, Momm.; et impetu et represso, B.) captives illi impetrata pace reddiderunt. Sed hoc Licinius contra fidem factum questus est, quod partes suae ab[*](ab]; B omits.) alio fuerint vindicatae.

Deinde cum variasset inter supplicantia et superba mandata, iram Constantini merito excitavit. Per tempora quibus nondum gerebatur bellum civile, sed item

v3.p.522
parabatur, Licinius scelere, avaritia, crudelitate, libidine saeviebat, occisis ob divitias pluribus, uxoribus eorum corruptis.

Rupta iam[*](corruptis. rupta iam] Henr. Val.; corrupta enim, B.) pace utriusque consensu,[*](consensu, Momm.; exercitus, Henr. Val.; sensus, B.) Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat.