Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Post aliquantum deinde temporis Constantium Constantinus ad Licinium misit, persuadens ut Bassianus Caesar fieret, qui habebat alteram Constantini sororem Anatasiam, ut exemplo Maximiani[*](Maximiani Bassianus, Momm.; diocliciani et maximiani inter constantinum licinium et basianum, B.) inter Constantinum et Licinium Bassianus Italiam medius optineret.

Et Licinio talia frustrante, per Senicionem Bassiani fratrem, qui Licinio[*](Licinio] Hadr. Val.; uicino, B.) fidus erat, in Constantinum Bassianus armatur. Qui tamen in conatu deprehensus, Constantino iubente convictus et stratus est. Cum Senicio[*](Senicio]; sinicius, B.) auctor insidiarum

v3.p.518
posceretur ad poenam, negante Licinio fracta concordia est; additis etiam causis quod apud Emonam Constantini imagines statuasque deiecerat. Bellum deinde apertum convenit ambobus.

Utriusque ad Cibalensem campum ductus exercitus. Licinio XXXV milia peditum et equitum fuere; Constantinus XX milia peditum et[*](et]; B omits.) equitum duxit. Caesis post dubium certamen Licinianis viginti peditum milibus et equitum ferratorum parte,[*](part, Momm.; item, B; tribus milibus, Zangemeister.) Licinius cum magna parte equitatus noctis auxilio pervolavit ad Sirmium.