Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Igitur Galerius sic ebriosus fuit, ut, cum iuberet temulentus ea quae facienda non essent, a praefecto admonitus, constituerit ne iussa eius aliquis post prandium faceret.

Interea Constantinus, apud Veronam victis ducibus tyranni, Romam petiit. Cum autem ad urbem Constantinus venisset, egressus ex urbe Maxentius campum supra Tiberim, in quo dimicaret, elegit. Ubi victus, fugatis omnibus suis, inter

v3.p.516
angustias arcentis[*](arcentis]; arcentes, B; urgentis, sugg. by Momm.; ruentis, Zangemeister.) populi periit, equo praecipitatus in fluvium. Postera die corpus ipsius levatum flumine et caput eius incisum[*](incisum] recisum, pref. by Momm.) in urbem perlatum est. De cuius origine mater eius, cum quaesitum esset, Syro quodam genitum esse confessa. Imperavit annos VI.[*](annos VI] Henr. Val.; an , B.)

Licinius itaque ex Nova Dacia vilioris originis a Galerio factus imperator, velut adversum Maxentium pugnaturus. Sed oppresso Maxentio cum recepisset Italiam Constantinus, hoc Licinium foedere sibi fecit adiungi: ut Licinius Constantiam, sororem Constantini, apud Mediolanum duxisset uxorem. Nuptiis celebratis Gallias repetit Constantinus, Licinio ad Illyricum reverse.