Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nihil latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt: sed oppositi exercitus metu praestricti, aliorumque militum, quos affluere iam sperabant, tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis[*](iussis, added by Hadr. Val.; mandatis (after acceptis) by Her.; optimatum acceptis, V.) optimatum acceptis, statim ut[*](statim ut, Val., Her.; s. quasi, Pet., statimque, V.) incensi malleoli, ad carraginem (quam ita ipsi appellant), aliti velocitate regressae, incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.

Nihil post haec inter partes praeter indutias laxatum est breves. Reversis enim his quos necessitas evocarat,

v3.p.430
plebs omnis intra saeptorum ambitum etiam contrusa, immaniter fremens, animisque concita truculentis, experiri postrema discrimina, nec principibus gentis, qui aderant, renuentibus, cupiditate raecipiti[*](cupiditatepraecipiti Her. c.c.; cruditate incohibili> Novák; concitate, Pet.; cruditate, V.) festinabat. Et quoniam haec sole extremo, noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.

Contra Romani, his cognitis, ipsi quoque exsomnes, verebantur hostes et male sanos eorum ductores, ut rabidas feras: eventum licet ancipitem, ut numero satis inferiores, prosperum tamen ob iustiorem sui causam, mentibus exspectantes impavidis.

Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos appetere temptaverunt, quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore. Hocque viso, ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens, nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.

Ergo ubi utrimque acies cautius incedentes, gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis. Et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant. Barbari vero maiorum

v3.p.432
laudes clamoribus stridebant inconditis, interque varios sermonis dissoni strepitus, leviora proelia temptabantur.