Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Iamque verrutis et missilibus[*](missilibus, Gardt.; similibus, V.) aliis, utrimque semet eminus lacessentes, ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis, pes cum pede collatus est. Barbarique ut reparabiles semper et celeres, ingentes clavas in nostros conicientes ambustas, mucronesque acrius resistentium pectoribus illidentes, sinistrum cornu perrumpunt: quod inclinatum subsidialis robustissimus globus, e propinquo latere fortiter excitus, haerente iam morte cervicibus sustentavit.

Fervente igitur densis caedibus proelio, in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis; et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus[*](ingentibus, V; uigentibus, Gardt.) praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites, lapsorum timore impeditorum secando suffragines.

Et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa, vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta, in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.

Et pertinaci concertatione nondum lassatae, aequo Marte partes semet altrinsecus afflictabant, nec de rigore genuine quidquam[*](quidquam, Giinther (cf. xvi. 12, 18); quisquam, V.) remittebant, dum vires animorum

v3.p.434
alacritas excitaret. Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.

Humatis denique, pro locorum et temporis ratione, honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt, assuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi. Constat tamen in numero longe minores Romanos, cum[*](cum ea, E2A (eo del. Her. as dittogr.); adeo, Val.; cum eo, V.) copiosa multitudine colluctatos, funerea multa perpessos: non tamen sine deflendis aerumnis exagitasse barbaram plebem.