Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quae res aspernanter a nostris inter initia ipsa accepta est, hanc ob causam, quod illis tractibus non nisi peracta aut sopita audiri procul agentibus consueverant bella.

Verum pubescente[*](pubescente iam, EA; p. ueraci, Günther; p. rapide, Pet., deleted by Novák; pubiscenter ad, V.) fide gestorum, cui robur adventus gentilium addiderat legatorum, precibus et obtestatione petentium, citra flumen suscipi plebem extorrem: negotium laetitiae fuit potius quam timori, eruditis adulatoribus in maius fortunam principis extollentibus, quae[*](quae, Bent., Pet.; quod, EA; que, V.) ex ultimis terris tot tirocinia trahens, ei nec opinanti offerret, ut collatis in unum suis et alienigenis viribus, invictum haberet exercitum, et pro militari supplemento, quod provinciatim annuum pendebatur, thesauris accederet auri cumulus magnus.

Hacque spe mittuntur diversi, qui cum vehiculis plebem transferant truculentam. Et navabatur opera diligens, nequi Romanam rem eversurus relinqueretur, vel quassatus morbo letali. Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.

v3.p.404

Ita turbido instantium studio orbis Romani pernicies ducebatur.[*](ducebatur, V; adducebatur, Momm.; augebatur, Her. (cf. xxx. 4, 1).) Illud sane neque obscurum est neque incertum, infaustos transvehendi barbaram plebem ministros, numerum eius comprehendere calculo saepe temptantes, conquievisse , ut eminentissimus memorat vates,

  • Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
  • Discere, quam multae zephyro truduntur[*](turbentur, A, Bent., from Virgil; truduntur, V.) harenae.
  • Resipiscant tandem memoriae veteres, Medicas acies ductantes ad Graeciam: quae dum[*](dum, Madvig; ductum, Voss.; dudum, V.) Hellespontiacos[*](Hellespontiacos, Madvig; Hellesponti, W; hellis ponti accupantes, V.) pontes,[*](pontes, Madvig; occupantes, EA; for V see note 4.) et discidio quodam fabrili, mare sub imo Athonis[*](mare sub imo Athonis, Voss., Madvig; maris, litus montanum, Gardt.; maris ubi montonis, V.) pede quaesitum exponunt et turmatim apud Doriscum exercitus , concordante omni posteritate, ut fabulosae sunt lectae.