Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Verum longe aliter quam rebatur evenit. Huni enim (ut sunt in coniectura sagaces), multitudinem esse longius aliquam suspicati, praetermissis quos viderant, in quietem tamquam nullo obstante compositis, rumpente noctis tenebras luna, vado fluminis penetrate, id quod erat potissimum elegerunt, et veriti ne praecursorius index procul agentes absterreat, Athanaricum ipsum ictu petivere veloci.

Eumque stupentem ad impetum primum, amissis quibusdam suorum, coegerunt ad effugia properare montium praeruptorum. Qua rei novitate, maioreque venturi pavore constrictus, a superciliis Gerasi fluminis ad usque Danubium, Taifalorum terras praestringens, muros altius erigebat: hac lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandam securitatem suam existimans et salutem.

Dumque efficax opera suscitatur, Huni passibus eum citis urgebant, et iam oppresserant adventantes, ni gravati praedarum onere destitissent.

Fama tamen late serpente per Gothorum reliquas gentes, quod invisitatum[*](inuisitatum, Bent., Ernesti; inusitatu, V.) antehac hominum genus, modo, nivium ut[*](modo niuium, Gronov; before ut V has modo nierum; m. nimborum, Momm.; modo ruinae, Her. after convellit, below.) turbo montibus celsis, ex abdito sinu coortum apposita quaeque convellit et

v3.p.400
corrumpit: populi pars maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum penuria deseruerat, quaeritabat domicilium remotum ab omni notitia barbarorum, diuque deliberans, quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi conveniens, quod et caespitis est feracissimi, et amplitudine fluentorum Histri distinguitur ab arvis patentibus iam peregrini fulminibus Martis: hoc quoque idem residui velut mente cogitavere communi.

Itaque duce Alavivo[*](duce Alauiuo, Lind.; uiuo, V.) ripas occupavere Danubii, missisque oratoribus ad Valentem, suscipi se humili prece poscebant, et quiete victuros se pollicentes, et daturos (si res flagitasset) auxilia.

Dum aguntur haec in externis, novos maioresque solitis casus versare gentes arctoas, rumores terribiles diffuderunt: per omne quicquid ad Pontum a Marcomannis praetenditur et[*](et, added by Lind.; -que after Quadis, Brakman; V omits connective.) Quadis, multitudinem barbaram abditarum nationum, vi subita sedibus pulsam, circa flumen Histrum, vagari cum caritatibus

v3.p.402
suis disseminantes.