Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Proceri autem Halani paene sunt omnes et pulchri, crinibus mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles, et armorum levitate veloces, Hunisque per omnia suppares, verum victu mitiores et cultu, latrocinando et venando ad usque Maeotica stagna, et Cimmerium Bosporum, itidemque Armenios discurrentes, et Mediam.

Utque hominibus quietis et placidis otium est voluptabile, ita illos pericula iuvant et bella. Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.

Nec templum apud eos visitur aut

v3.p.394
delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumcolunt[*](circumcolunt, Her.; circumcircant, Voss; circumcircunt, V.) praesulem, verecundius colunt.

Futura mire praesagiunt mode. Nam rectiores virgas vimineas colligentes, easque cum incantamentis quibusdam secretis, praestituto tempore discernentes, aperte quid portenditur[*](portenditur, Val.; portendatur, Hadr. Val.; portetur, V.) norunt.

Servitus quid sit ignorant,[*](ignorant, Pet.; ignorabant, V.) omnes generoso semine procreati, iudicesque etiam eligunt diuturno bellandi usu spectatos. Sed ad reliqua textus propositi revertamur.