Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt

v3.p.390
orienti acclines,[*](acclines, Lind.; adcliues, EA; declines, V.) diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.

Hi bipertiti[*](hi bipertiti, Her.; bipertiti, Gardt.; ibi pertiti, V.) per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob[*](ob, added by Val.; V omits.) mores et modum efferatum vivendi,[*](modum efferatum uiuendi, Gardt.; media et efferatam uiuendis, V.) eandemque armaturam.[*](eandemque armaturam, Gardt.; similem et armaturam, Val.; lac. indic. by Wagner, Eyssen.; etiam inmatarum, V.)

Nec enim ulla sunt illis vel[*](illis uel, Her. (cf. 2, 4); illisce, WA; illis celtu gurria, V.) tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas. Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis,[*](sarracis, Lind.; sarraclis, V.) ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis velut carpentis civitates impositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt, et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem.

Armenta prae se agentes, cum gregibus pascunt, maximeque equini pecoris est eis sollicitior cura. Ibi campi semper herbescunt, intersitis pomiferis locis: atque ideo transeuntes quolibet,

v3.p.392
nec alimentis nec pabulis indigent, quod efficit umectum solum et crebri fluminum praetermeantium cursus.

Omnis igitur aetas et sexus imbellis, circa vehicula ipsa versatur,[*](uersatur, V; uersatus, Her.) muniisque distringitur mollibus: iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores. Unde etiam Persae, qui sunt originitus Scythae, pugnandi sunt peritissimi.