Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis in quibus habitant: ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis, et pariunt, et ad usque

v3.p.386
pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud eos interrogatus respondere unde oritur potest, alibi conceptus natusque procul, et longius educatus.

Per indutias infidi et inconstantes,[*](et inconstantes, Clark; inconstantes, N2A; infidi (at end of line) constantes, V.) ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes. Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit, penitus ignorantes, flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine immensa flagrantes, adeo permutabiles et irasci faciles ut eodem aliquotiens die a sociis nullo irritante saepe desciscant, itidemque propitientur, nemine leniente.

Hoc expeditum indomitumque hominum genus, externa praedandi aviditate flagrans immani, per rapinas finitimorum grassatum et caedes, ad usque Halanos pervenit, veteres Massagetas, qui unde sint vel quas incolant terras (quoniam res prolapsa est), consentaneum est demonstrare, geographica perplexitate monstrata, quae diu multimoda tractans[*](multimoda tractans, Pet.; indagans acute, Pighius (cf. Cic., Verr. 2, 2, 135); lac. Of 9 letters, V.) et varia, tandem repperit veritatis interna.[*](interna (lac. 14 letters) ad hister, V.)

Abundans aquarum[*](abundans, Gardt.; aquarum, added by Her.; ad Ister, A; interna, amnium adauctus Hister, Pighius (cf. xv. 4, 4; Mela, ii. 8, etc.).) Hister advenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat, ad usque amnem Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat

v3.p.388
ab Europa. Hoc transito in immensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate victoriarum attritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt (ut Persae).

Inter hos Nervi mediterranea incolunt loca, vicini verticibus celsis, quos praeruptos geluque torpentes, aquilones adstringunt. Post quos Vidini sunt et Geloni, perquam feri, qui detractis peremptorum hostium cutibus, indumenta sibi equisque tegmina conficiunt bellatoria. Gelonis Agathyrsi collimitant, interstincti[*](interstincti, Lind.; interstincto, V.) colore caeruleo corpora simul et crines, et humiles quidem minutis atque raris, nobiles vero latius[*](latius, Bent.; latis, V.) fucatis et densioribus notis.

Post hos Melanchlaenas et Anthropophagos palari accepimus per diversa, humanis corporibus victitantes, quibus ob haec alimenta nefanda desertis, finitimi omnes longa petiere terrarum. Ideoque plaga omnis orienti aestivo obiecta, usque dum venitur ad Seras, inhabitabilis mansit.

Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt

v3.p.390
orienti acclines,[*](acclines, Lind.; adcliues, EA; declines, V.) diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.

Hi bipertiti[*](hi bipertiti, Her.; bipertiti, Gardt.; ibi pertiti, V.) per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob[*](ob, added by Val.; V omits.) mores et modum efferatum vivendi,[*](modum efferatum uiuendi, Gardt.; media et efferatam uiuendis, V.) eandemque armaturam.[*](eandemque armaturam, Gardt.; similem et armaturam, Val.; lac. indic. by Wagner, Eyssen.; etiam inmatarum, V.)