Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis immensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis, et incolentium plebem considerarent immensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disiectis bellorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam illata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium , quas Venetas appellabat antiquitas.

His diebus efficacia Iulii, magistri militiae trans Taurum, enituit salutaris et velox. Comperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores, Romanos omnes (quod his temporibus raro contingit), universos tamquam vexillo erecto, uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendii securos, ad suburbana productos. Quo consilio

v3.p.504
prudenti sine strepitu vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis.

Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus, ad usque Valentis interitum, pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum numquam (ut arbitror) sciens silentio ausus corrumpere, vel mendacio. Scribant reliqua potiores, aetate et[*](et, added by Clark; doctrinisque, Val.; doctrinis, V.) doctrinis florentes. Quos id (si libuerit) aggressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos.

v3.p.508

Diocletianus cum Herculio Maximiano imperavit annos XX.

Constantius, divi Claudii optimi principis nepos ex fratre, protector primum, inde tribunus,[*](inde tribunus]References like this are to Mommsen's text, usually without naming the source of the reading. When the source is given, or can be found, it is added. References like note 2, p. 512, are to Mommsen's conjectures (scripsi). Sometimes he expresses a preference for a reading (scribendum), as in note 1, p. 512, but does not put it in his text. ; in tribus, B; exin tribunus, Henr. Val.; tum tribunus, Zangemeister.) postea praeses Dalmatiarum fuit. Iste cum Galerio a Diocletiano Caesar factus est. Relicta enim Helena priore uxore, filiam Maximiani Theodoram duxit uxorem, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit. Sed de priore uxore Helena filium iam Constantinum habuit, qui postea princeps potentissimus fuit.

Hic igitur Constantinus, natus Helena matre vilissima in oppido Naisso atque eductus, quod oppidum postea magnifice ornavit, litteris minus

v3.p.510
instructus, obses apud Diocletianum et Galerium, sub eisdem[*](sub iisdem] Henr. Val.; sed his enim, B.) fortiter in Asia militavit; quem post depositum imperium Diocletiani et Herculi, Constantius a Galerio repetit; sed hunc Galerius obiecit ante pluribus periculis.