Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Conversi post haec per omne tempus noctis (ut aestivae) non longum, ad vulnerum curas, artesque medendi gentiles, reddita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis, occupare statuunt Perinthum, exinde vicinas urbes divitiarum refertas, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. Hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.

Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum tempestivum,[*](tempestiuun, Schneider (cf. 8, 6): perceptum, Gardt.; habitum perdito, V.) cum vacare hoste loca proxima compertae fidei nuntiassent exploratores, egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis, per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam,

v3.p.500
alia ad Macedoniam, cum intemeratis opibus quas vehebant,[*](uehebant, Pet.; habebant, EA; hebant, V.) omni studio ad properandum excogitato, currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.

At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum[*](cladum, E, Pet.; cladium, WA; cladem, V.) memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.

Unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri. Quos inferentes[*](inferentes, V; inserentes, sugg. by Clark, Novák.) sese immodice, obicesque portarum paene pulsantes, hoc casu caeleste reppulit numen.

Saracenorum cuneus (super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura), ad furta magis expeditionalium rerum, quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarorum[*](barbarorum, EA; barbarum, V, defended by Heilmann.) globo repente conspecto, a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis.

Sed orientalis turma novo neque ante vise superavit eventu. Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia

v3.p.502
praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit. Quo monstroso miraculo barbari territi, postea non ferocientes ex more, cum agendum appeterent aliquid, sed ambiguis gressibus incedebant.