Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria: eo tempore quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis et magna sobrietate consiliorum, lenire luctuosos rei publicae poterat casus.

Dispositis igitur, quae pro[*](pro, A; V omits.) temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est, per Lauriacum ad[*](Lauriacum ad, Lind.; inaurea cumopitulanda dum (opitulandum, W2), V.) opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.