Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Quo ita ut statutum
Sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste quae sustinuere perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. Quos nescientes[*](nescientes, Her.; scientes, V.) forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse[*](fuisse, added by Haupt; V omits.) et exemplo adversam.
Ante dictos[*](aduersam. antedictos G; dictis V; aduersam antedictis, with lac., Her.) Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque sagittariorum Curandium, ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. Agebat autem haec Tullianum illud
Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum, arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis, moenibusque complanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem, Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes, volitantia grandinis ritu.
Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus[*](uiribus, Clark (cf. xxiii. 2, 17; xviii. 4, 1 ); uiris, V.) armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus implicati, foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam, caesi sunt absque his qui reperta copia discedendi supplici prece veniam (quam dari tempus flagitaverat) impetrarunt.
Suggen eorum [*](ductore, followed by lac. of 3 lines, V.) --- Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito, ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus, gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.
Progressusque aliquantum, iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate, nationes plurimas unum spirantibus animis, immanium exordia concitare bellorum,