Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hic[*](hic, Madvig; hinc, Günther; his, V.) et mihi vertenti stilum in Gallias, confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa, scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae

v3.p.234
consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.

Adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et[*](et, added in G; V omits.) incessus mutaretur et color. Quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.

Adultus quidam ex his quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam, Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis appetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die.

Praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi diritate pari[*](occidi diritate pari, Haupt; occidi quod, W2AG; occideri adpraei (adp^i), V.) quod pondus paulo minus habuit species ferrea, quam ille firmarat. Epiroten[*](Epirotenremisso, G omits.) aliquem ritus Christiani presbyterum acceptum Octaviano[*](acceptum (from 1, 17) Octauiano, Her.; tem (cf. xxix. 1, 17) Octauianum offensorum (-arum, V2), V.) ex proconsule --- offensarum auctore licet tardius ad sua remisso.[*](remisso, Her.; tardius redire permisso, VA.)