Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et quamquam sint multa et varia, quae (ut levius interpretemur) egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. Ratio enim eadem est ubique[*](ubique, Lind.; ubi, V.) recte secusve gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum.

Philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum immanitate invictum[*](inuictum, Her.; mulcatum. C. F. W. M.; multatum, Pet.; inmanitatem ultum, V.) occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id[*](id, NG, del. by Novák; ad, V.) sermone addiderat Graeco: σὺ δὲ νόει καὶ στέφε τὴν πύλην,[*](πύλην, Casaubon, Haupt; τυλην, V.) quod dici proverbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat.

Anum quandam simplicem intervallatis febribus mederi leni carmine

v3.p.232
consuetam, occidit ut noxiam, postquam filiam suam ipso conscio curavit adscita.

In chartis cuiusdam municipis clari, scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is cuius intererat, cum obiectaretur ei quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse, documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio, laniatis lateribus,[*](lateribus, Kellerbauer; lacer, V, W1AG, Pet.) trucidatus est.

Visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus: in iudicium tractus, percussus est gladio post tormenta.

Hic[*](hic, Madvig; hinc, Günther; his, V.) et mihi vertenti stilum in Gallias, confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa, scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae

v3.p.234
consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.

Adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et[*](et, added in G; V omits.) incessus mutaretur et color. Quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.