Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores[*](moras (maiores, Her.); aegre, G; maturius vim prae se, Brakman; maturis (lac. 7 letters) ferret, V.) aegre ferret finiri cum morte dolores,[*](dolores Numerium or Numenium, Her.; Pollentianum, G; dolens numen, V.) Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.

O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti! Quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset, nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae, bonique esse moderatoris,

v3.p.226
restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum, et implacabilibus iracundiis, nosseque (ut Caesar dictator aiebat) miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque oportere cunctari,[*](transposui, c.c.; cunctari oportere, V.) nec praecipiti studio, ubi irrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum.

Apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea mulier subolem[*](mulier subolem, Her. (cf. Gell. xii. 7, 1); materfamilias filium, G; dolabellamyrna (lac. 11 letters) propriam, V.) propriam et maritum venenis necasse confessa, quod filium e matrimonio priore[*](e matrimonio priore, Her.; ex alio matrimonio, Gardt.; eeo, V1; arimonio (ri from li) el, V2) susceptum occiderint,[*](susceptum occiderint, added by Her.; ab eis occisum comperisset, G; V omits.) et comperendinata cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est (Athenienses iudices tristiores), quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. Hi causa cognita centesimo post anno

v3.p.228
cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absolverent veneficam, aut ultrix necessitudinum puniretur. Ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.

Post commissa iniquitatibus variis ante dicta, et impressas foede corporibus liberis, quae supervixerant, notas, inconivus[*](inconiuus, Eyssen.; inconniuens, AG; inconuiuus, V.) Iustitiae oculus, arbiter et vindex perpetuus rerum vigilavit attente. Namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querellarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil impune praedixerat perpetrari.

Dum haec quae supra digesta sunt Antiochiae Parthico fragore cessante, per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus, post convolutos[*](conuolutos, Pet. (cf. xiv. 11, 26); inconuolutos, V.) multiplices casus, ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo.

Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in nexum germanitatis a Maximino dilectus, ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis, ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentiae reliquit exempla, unde regere

v3.p.230
Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam.

Audiens autem Maximinum optimo cuique exitialem, obtrectabat subinde actibus eius, ut perniciosis et foedis. Sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus, ad praefecturam venisse hominem comperisset immeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto, incedebat oculis intentis ac diris,[*](diris, Her.; rigidis, EAG; ridis, V.) praefecturam autumans affore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.