Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum haec quae supra digesta sunt Antiochiae Parthico fragore cessante, per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus, post convolutos[*](conuolutos, Pet. (cf. xiv. 11, 26); inconuolutos, V.) multiplices casus, ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo.

Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in nexum germanitatis a Maximino dilectus, ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis, ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentiae reliquit exempla, unde regere

v3.p.230
Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam.

Audiens autem Maximinum optimo cuique exitialem, obtrectabat subinde actibus eius, ut perniciosis et foedis. Sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus, ad praefecturam venisse hominem comperisset immeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto, incedebat oculis intentis ac diris,[*](diris, Her.; rigidis, EAG; ridis, V.) praefecturam autumans affore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.

Et quamquam sint multa et varia, quae (ut levius interpretemur) egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. Ratio enim eadem est ubique[*](ubique, Lind.; ubi, V.) recte secusve gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum.