Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum illucescente,

v3.p.158
nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites, ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum eventu discissi votorum studiis anxii, plurimi agunt pervigiles noctes.

Unde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siqui sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. Qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis, peregrinos vociferantur pelli debere, quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt, et taetris vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venuste.[*](uenuste, P. Thomas; uenusta, G; uenustas id, MV.)

Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum impensiore, per applicatos homines ad plaudendum, ut in omni spectaculo exodiario venatori aurigae et histrionum generi omni, et iudicibus[*](iudicibus di (in digitos, see note 1, p. 160), lacking in M, where 7 lines are lost.) celsis, itidemque minoribus, nec non etiam matronis, clametur assidue: Per te illi discant;[*](illi discant, Clark; ille discat, G; ille discant, V.) quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.

In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine, acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis, in modum pavonum ieiunitate[*](ieiunitate, Haupt; hiennitare, V.) clangentium, humum summis pedum unguibus

v3.p.160
contingentes, aulis assistunt, digitos[*](digitos praerodentes, AG; digitis (gitis, M) praerudentes (from -rund-, M?) MV.) praerodentes, dum patinae defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.

Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. Nunc redeamus ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.

Erupit Augustis ter consulibus Saxonum , et Oceani difficultatibus permeatis, Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus eisdem appositus, dux[*](dux, Val.; G omits; dum, MV.) diuturno bellorum labore compertus.

Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus,

v3.p.162
cum milites quosdam ruisse, et se vulneratum imparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.[*](M ends with dubiis ad-. )

Qui ducens militem rei sufficientem, cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus, superbos barbaros[*](superbos barbaros, Clark; feros barbaros, Pet.; per barbaros, V.) ante colluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus, sed signorum aquilarumque fulgore praestricti, venialem poscerent pacem.

Diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis, et datis ex condicione proposita iuvenibus multis, habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine impedimento, unde venerant, reversuri.

Quibus omni iam formidine vacuis, reditumque parantibus, occulte pedites missi, insidias in abdita quadam valle struxerunt, unde praetereuntes aggredi negotio poterant levi. Sed longe secus accidit quam sperabatur.

Sonitu enim adventantium perciti, exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes. Stetere tamen mox conglobati, extremaque sorte vires (licet non integras) suggerente, confligere

v3.p.164
cogebantur, multaque caede perculsi, concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus, ad inferendum periculum transeuntibus barbaris, ex alio latere prope divortium itineris, pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subvenisset.

Exin concursum infestius, firmatisque pectoribus, hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso. Ac licet iustus quidam arbiter rerum, factum incusabit perfidum et deforme, pensato tamen negotio, non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data consumptam.[*](consumptam, C. F. W. M.; deletam, Novák; captam, EA; coptam, V.)

Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens, quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam irrequietis motibus confundentis.[*](confundentis, Pet.; confundentes, V.)

Immanis enim natio iam inde ab incunabulis primis varietate casuum imminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. Seditque consilia[*](consilia, G; consilio, vulgo; consilium, sugg. by Clark (cf. xix. 7, 6); concilio alio, V.) alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis[*](pubis, Val.; turbae, G; ubi, V.)

v3.p.166
immensae viribus affluentes, ideoque metuendos finitimis universis.

Scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut eisdem tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque, transito cum Romanis agminibus Rheno, occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum.

Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde a[*](a, added by C. F. W. M.; V omits.) temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis[*](A fragment of M begins here.) saepe iurgabant. Et[*](et, added in A; MV omit; Her. suspected a greater lacuna.) catervas misere lectissimas, quae antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.

Igitur paulisper morati, cum neque Valentinianus (ut spoponderat) die praedicto venisset, nec promissorum aliquid adverterent factum, ad comitatum misere legatos, poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus exponerent terga.

Quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et indignati. Hocque comperto, reges

v3.p.168
ut habiti saevientes, captivis omnibus interfectis, genitales repetunt terras.

Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli, vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis assignare rectoribus. Nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus vocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges.

Per hanc occasionem impendio tempestivam, Alamannos gentis ante dictae metu dispersos, aggressus per Raetias Theodosius (ea tempestate magister equitum) pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis, iam tributarii circumcolunt Padum.