Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Sed (ut nunc cernimus), eadem loca, formata in cornuti sideris modum, effingunt theatri faciem speciosam. Cuius in summitate occidentali montibus praeruptis [*](densetae, C. F. W. M.; densitate, vulgo; densita et, V.) Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.

Partem vero sinistram, arctois obnoxiam stellis, Haemimontanae celsitudines claudunt, et Hister, qua Romanum

v3.p.24
caespitem lambit, urbibus multis et castris contiguus et castellis.

Per dextrum (quod australe est) latus, scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis ad[*](ad, added by G; V omitus.) Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.

Ex angulo tamen orientali, Macedonicis iungitur collimitiis, per artas praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma: cui proxima Arethusa cursualis[*](cursualis, Haupt; arhetus acures vales, V.) est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem (ut Tullius ait), fundentem aureum flumen, accipimus natum.

Haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles, e quibus praeter alios ut immaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem assueti, ut cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus, suis velut alienis corporibus imprimerent ferrum.

Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit,[*](repressit, Kellerbauer; pressit, V.) Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum

v3.p.26
a celsis Odrysarum montibus defluentem,[*](defluentem, Clark, c.c.; fluentem, V.) superatas[*](superatas, Her.; superatos, W2AG; superatis, V.) proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti. Oppida enim in Bosporo sita et Propontide classes optinuere Romanae.