Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare[*](iurgare, V, rest. by Pet.; iurgari, EAG.) debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.

Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos. Hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.

Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos, ratione iusta permotus, quod auxilia misere Procopio, civilia bella coeptanti. Ergo conveniet[*](conueniet, C. F. W. M.; conuenit, EAGV3; con, V.) pauca super harum origine regionum et situ transcurrere, per brevem excessum.

v3.p.22

Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas, quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea quae vidisse meminimus expedire.

Has terras immensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum ventos exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo censebantur.

Et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab eisdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, et[*](et truces et ut, Her.; et truces ut, EAG; atrocitate, ut, Pet.; et trucetas aut, V.) (ut antiquitas docet), hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum, cum rectore.