Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare[*](iurgare, V, rest. by Pet.; iurgari, EAG.) debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.
Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos. Hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.
Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos, ratione iusta permotus, quod auxilia misere Procopio, civilia bella coeptanti. Ergo conveniet[*](conueniet, C. F. W. M.; conuenit, EAGV3; con, V.) pauca super harum origine regionum et situ transcurrere, per brevem excessum.
Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas, quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea quae vidisse meminimus expedire.
Has terras immensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum ventos exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo censebantur.
Et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab eisdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, et[*](et truces et ut, Her.; et truces ut, EAG; atrocitate, ut, Pet.; et trucetas aut, V.) (ut antiquitas docet), hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum, cum rectore.
Sed (ut nunc cernimus), eadem loca, formata in cornuti sideris modum, effingunt theatri faciem speciosam. Cuius in summitate occidentali montibus praeruptis [*](densetae, C. F. W. M.; densitate, vulgo; densita et, V.) Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.
Partem vero sinistram, arctois obnoxiam stellis, Haemimontanae celsitudines claudunt, et Hister, qua Romanum
Per dextrum (quod australe est) latus, scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis ad[*](ad, added by G; V omitus.) Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.
Ex angulo tamen orientali, Macedonicis iungitur collimitiis, per artas praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma: cui proxima Arethusa cursualis[*](cursualis, Haupt; arhetus acures vales, V.) est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem (ut Tullius ait), fundentem aureum flumen, accipimus natum.
Haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles, e quibus praeter alios ut immaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem assueti, ut cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus, suis velut alienis corporibus imprimerent ferrum.
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit,[*](repressit, Kellerbauer; pressit, V.) Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum
Advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. Quo imminente, Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites, rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.
Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine appellatur: quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea, amplae civitates exornant. Post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet (quae dicebatur Uscudama), et Anchialon, civitates magnas et opulentas.[*](et opulentas, added by Novák, c.c.; V omits.) Dein Mysia, ubi Marcianopolis est, a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odessus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt aliis oppida Dionysopolis et Tomi et .[*](Callatia, Her.; Calatis, G; galati, V.) Europa omnium ultima, praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.
Rhodopa huic annexa, Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta, Aeneas Italiam auspiciorum