Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Ei[*](ei, Clark; et, V, del. Pet.) post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum, imperator laetus occurrit, brevique[*](breuique, Pet.; eumque, E2AG, Novák; aeuique, V.) postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod eisdem diebus Procopii susceperat caput, a Valente transmissum.
Praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia, per tractus varios Galliarum, quae superfluum est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.
Hoc tempore vel paulo ante, nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet, prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. In oppido enim Pistoriensi, prope horam diei tertiam, spectantibus multis, asinus tribunali escenso[*](escenso, V, restored by Bent.; ascenso, W2AG.) audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura postea quod portendebatur evenit.
Terentius enim, humili genere in urbe natus et pistor, ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate. Eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut
Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae. Quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur, et ambitioso ponte exsultat quem ipse,[*](fruebatur dedit ipse, V; et a. p. e. atque firmissimo q. condidit, added by G; iudicio principum maximorum, scripsi (cf. English note 3), om. atque . condidit. ) iudicio principum maximorum, et magna civium laetitia dedicavit, ingratorum, ut res docuit apertissima.
Qui consumptis aliquot annis, domum eius in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat,[*](plebeiusfinxerat, EAG; plebe eius infixerat, V.) dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabant.[*](sperabant, Her. c.c.; sperabatur, V.)
Advenit post hunc urbis moderator Lampadius, ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens, si (etiam cum spueret) non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.
Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis
Vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni, leve quidem, sed cavendum iudicibus. Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor. Quo vitio laborasse et[*](laborasse et, Her.; laborasset, V.) Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.
Hic praefectus exagitatus est motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.
Eaque vi territus ipse, primitiis[*](primitiis, Pet.; primitus, EA; premitus, V (primitus, V3).) crebrescentis seditionis in maius, secessit ad Mulvium pontem, quem struxisse superior dicitur Scaurus, ut lenimenta[*](ut lenimenta, Pet.; lenimenta, Novák; ad lenimenta, V.) ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.
Aedificia erigere exordiens[*](exordiens, Bent.; exoriens, V.) nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat impensas, sed si ferrum quaerebatur, aut plumbum, aut aes aut quicquam simile, apparitores immittebantur, qui velut ementes diversas raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum, damna deflentium crebra, aegre potuit celeri vitare digressu.
Advenit successor eius ex quaesitore palatii, Viventius, integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium affluente. Sed[*](afluente. set, Clark; adfluens. sed, C. F. W. M.; fluentes et V (fluens et, V3, EAG).) hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quas[*](quas, Pet.; quae, V.) tale negotium excitarat.[*](excitarat, Pet.; excitauere, EAG; excitare, V (excitauere, V3).)
Damasus et Ursinus supra humanum modum ad rapiendam episcopi[*](episcopi, Her.; episcopalem, EAG; epicops, V (episcopalem, V3).) sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur,[*](conflictabantur, G; conflictabant, V.) ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna, secessit in suburbanum.
Et in concertatione superaverat Damasus, parte quae ei[*](ei, GV3; causae eius, Her.; eius, V.) favebat instante. Constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem