Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes flentesque,[*](manus tendentes flentesque, Günther; manus tendentes, BG; manus tendentesque, V.) orabant ne imponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sine alimentis[*]( alimentis, V; adiumentis, E, Gardt.) publicis affirmantes et milite, satis confisi adfuturam Iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe. Et haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur, sed ventis loquebantur in cassum, imperatore (ut fingebat, alia metuens), periurii piacula declinante.

Tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus, ore volubili replicabat, Constantium immani crudescente bellorum materia, superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario, ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus, provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.

Cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum

v2.p.550
defensor, confidentius exclamavit: Ita inquit, imperator, a civitatibus residuis coroneris. Quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.

Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.

Exin variae complentur viae, qua quisque poterat dilabentium. Properando enim multi furabantur opes proprias quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili, pretiosa et multa. Hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.

Tu hoc loco (Fortuna orbis Romani) merito incusaris, quae, difflantibus procellis rem publicam, excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando[*](consummando, V; consunendo, Pet.) iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum, nec laudari.

Illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit, quod dum extimescit aemulum potestatis,

v2.p.552
dumque in animo per[*](per, added by Val.; V omits.d 5. Cf. Livy, ix. 6, 1; Florus, i. xi., 9 f.) Gallias et Illyricum versat, quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi, commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne Oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.