Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam

v2.p.544
comperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae assidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.

Constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, ni illi[*](ni illi, Clark; nisi, EG; persidines, nihil haec, V.) haec civitas habili situ, et moenium magnitudine, restitisset. Miseri tamen, licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet velut suopte motu vel exoratus eorum precibus, imperator eodem statu retinebit urbem, Orientis firmissimum claustrum.

Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpora sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum. Adeo enim atroci tabuimus fame, ut si usquam modius unus farinae fuisset repertus, quod raro contigerat, aureis decem mutaretur ut minus.[*](medimnuus, Pet.; minus, V)

Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius, cum tribunis principiisque militum, sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt. Et sequebantur benigne suscepti.

Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe

v2.p.546
precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.

Ibi vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.

Postridie Bineses, unus ex Persis quem inter alios excellere diximus, mandata regis complere

v2.p.548
festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit summa, migrationem e[*](summa, migrationem e, Clark; submigrationem e, Val.; submigratione, V.) patria civibus nuntians luctuosam.