Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et[*](et, vulgo; V omits.) hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.

Postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.

Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit, et patientia frigorum immanium et fervoris. Cumque[*](cumque, Pet.; quamquam, Kellerbauer; quoque, V.) corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur, ipse trucem hostem ictu confecit, audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo, aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum exscindens, et in pulvere vaporato Persidis, augebat fiduciam

v2.p.508
militis, dimicans inter primos.

Castrensium negotiorum scientiam, plura declarant et nota: civitatum oppugnationes et castellorum, inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi compositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae, tutis rationibus ordinatae.

Auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum, et inter concertationes acerrimas, animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem, feris oppositum[*](oppositum, V; appositum, vulgo.) gentibus, ut dudum est dictum; allocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.

Denique id pro multis nosse sufficiet: exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum, pruinis assuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis, per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.

Felicitas ita eminuit, ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquamdiu bonae gubernatricis evectus,[*](evectus, G; vectus, Bent.; event, V.) victoriosis cursibus difficultates superstaret immensas. Et postquam ex occidua plaga digressus est, quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles, ac si quodam caduceo leniente mundano.