Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. Cum enim sint (ut sapientes definiunt), virtutes quattuor praecipuae, temperantia, prudentia, iustitia, fortitudo, eisque accedentes[*](accedentes, Bent., Wagner; eiusque accidentes, V.) extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.

Et primum ita inviolata castitate enituit, ut post amissam coniugem nihil umquam venereum attigisse eum constaret[*](attigisseconstaret, Her.; agitaret, vulgo; augis larens, V.) ; illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum

v2.p.504
quendam effugisse dominum et crudelem.

Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citerioris[*](citerioris, W, Lind.; ceteriores, V.) vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.

Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius, iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. Namque in pace victus eius mensarumque[*](mensarumque, Lind.; mensuram que, V.) tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus, stans interdum more militiae, cibum brevem vilemque sumere visebatur.

Ubi vero exigua dormiendi quiete, recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus, explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec seria ad artes confugiens doctrinarum.

Et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voce ulla testari, profecto ostenderant, inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem quidem[*](quem quidem, Löfstedt; quem, W2G; quemquer, V.) norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae.

Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. Armatae rei

v2.p.506
scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi arrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor in[*](censor in, C. F. W. M.; censoriis, V.) moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.