Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Illud quoque itidem parum ferendum, quod municipalium ordinum coetibus, patiebatur iniuste quosdam annecti vel peregrinos, vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

Figura tali[*](tali, Lind., Bent.; lis utque, V (ta- added by m. 1)) situque[*](situque, Lind., Bent.; utique, BG; for V see note 4.) membrorum. Mediocris erat staturae, capillis tamquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias[*](argutias, Lind.; angustias, V.) indicabant, superciliis decoris, et naso rectissimo, ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates,

v2.p.514
liniamentorum recta compage, unde viribus valebat et cursu.

Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus, ad perniciem rei communis, insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum, sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius acquiescit, ut dudum rettulimus plene.

Unde caesi[*](unde caesi, Val.; vindictae siti, BG (si, B); vindictae si, V.) ad internecionem[*](ad internecionem, Val.; ad indignationem, V.) exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.

At in Galliis barbarico tumore[*]( barbarico, Clark; tumore, Her.; vervorum tenore, V.) gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil (multa et nefanda perpessis hominibus), praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et expectatio tristior impendentium. Quae omnia iuvenis iste, ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro

v2.p.516
mancipiis agitans ignobilibus, cuncta paene mira dictu celeritate correxit.

Itaque ut[*]( itaque ut (ut added by AG); utque, vulgo.) Orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus, et cognomentum, si consiliis eius et factis illustribus decreta caelestia congruissent.

Et cum sciamus adeo experimenta[*](adeo experimenta, V, restored by Pet.; experimento ades, tr. by BG.) quosdam ridere[*](ridere, Myer Spir.; ruere V2G; respuere, Pet.; reuere V; ruere, V2.) improvidos, ut bella interdum victi, et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.