Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. Cum enim sint (ut sapientes definiunt), virtutes quattuor praecipuae, temperantia, prudentia, iustitia, fortitudo, eisque accedentes[*](accedentes, Bent., Wagner; eiusque accidentes, V.) extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.

Et primum ita inviolata castitate enituit, ut post amissam coniugem nihil umquam venereum attigisse eum constaret[*](attigisseconstaret, Her.; agitaret, vulgo; augis larens, V.) ; illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum

v2.p.504
quendam effugisse dominum et crudelem.

Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citerioris[*](citerioris, W, Lind.; ceteriores, V.) vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.

Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius, iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. Namque in pace victus eius mensarumque[*](mensarumque, Lind.; mensuram que, V.) tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus, stans interdum more militiae, cibum brevem vilemque sumere visebatur.

Ubi vero exigua dormiendi quiete, recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus, explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec seria ad artes confugiens doctrinarum.

Et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voce ulla testari, profecto ostenderant, inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem quidem[*](quem quidem, Löfstedt; quem, W2G; quemquer, V.) norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae.

Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. Armatae rei

v2.p.506
scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi arrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor in[*](censor in, C. F. W. M.; censoriis, V.) moribus regendis acerrimus, placidus opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.

Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et[*](et, vulgo; V omits.) hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.

Postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.

Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit, et patientia frigorum immanium et fervoris. Cumque[*](cumque, Pet.; quamquam, Kellerbauer; quoque, V.) corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur, ipse trucem hostem ictu confecit, audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo, aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum exscindens, et in pulvere vaporato Persidis, augebat fiduciam

v2.p.508
militis, dimicans inter primos.

Castrensium negotiorum scientiam, plura declarant et nota: civitatum oppugnationes et castellorum, inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi compositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae, tutis rationibus ordinatae.

Auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum, et inter concertationes acerrimas, animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem, feris oppositum[*](oppositum, V; appositum, vulgo.) gentibus, ut dudum est dictum; allocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.

Denique id pro multis nosse sufficiet: exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum, pruinis assuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis, per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.

Felicitas ita eminuit, ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquamdiu bonae gubernatricis evectus,[*](evectus, G; vectus, Bent.; event, V.) victoriosis cursibus difficultates superstaret immensas. Et postquam ex occidua plaga digressus est, quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles, ac si quodam caduceo leniente mundano.

Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum

v2.p.510
admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa, diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis, absque his quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans, Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, apud amicos benivole respondisse.

Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim. Levioris[*](levioris, Lind.; lenitores, V (lenioris, V2.) ingenii, verum hoc institute rectissimo temperabat, emendari se cum deviaret a fruge bona permittens.

Linguae fusioris, et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimium[*](nimium, Clark; nimiae, EBG; nimia, V.) deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:

  1. οἱ βόες οἱ λευκοὶ Μάρκῳ τῷ Καίσαρι χαίρειν.
  2. ἄν πάλι νικήσῃς, ἄμμες ἀπωλόμεθα.
v2.p.512

Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans appetitor, popularitatis cupiditate, cum indignis loqui saepe affectans.

Verum tamen cum haec ita[*](ita, added by Her.; V omits.) essent, aestimari poterat (ut ipse aiebat), vetus illa , quam offensam vitiis hominum, Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens, interdum ostenderet se dissimilem sui.

Namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. Inter quae erat illud inclemens, quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni[*](ni, Lind.; ne, V.) transissent ad[*](ad, added by Rittershus, Val.; a, G; VEB omit.) numinum cultum.