Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Unde ad indignationem iustam imperator erectus, ademptis signis hastisque[*](ademptis signis hastisque, G; adeptisque diffracti, V.) diffractis, omnes eos qui fugisse arguebantur, inter impedimenta et sarcinas et captivos agere iter imposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae apposito, cuius tribunus turpiter proelium deservisse convincebatur.

Abiecti sunt autem sacramento etiam alii quattuor ob flagitium simile vexillationum tribuni: hoc enim correctionis moderamine leniori, impendentium consideratione difficultatum, contentus est imperator.

Progressi itaque stadia septuaginta,[*](stadia septuaginta, tr. by PBG.) attenuata rerum omnium copia, herbis frumentisque crematis,

v2.p.480
ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.

Hoc etiam loco relicto, cum ad tractum Maranga appellatum, omnis venisset exercitus, prope lucis confinia immensa Persarum apparuit , cum equestris magistro militiae, filiisque regis duobus, et optimatibus plurimis.

Erant autem omnes catervae ferratae, ita per singula membra densis lamminis[*](laminis, added by G; V omits.) tectae, ut iuncturae rigentes compagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra, ita capitibus diligenter ,[*](aptata ut, G; apta ut, vulgo; aptavit inbratteatis, V.) ut corporibus solidis, ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas, et orbibus oculorum affixas, parcius visitur, vel per[*](per, added by Lind.; supra or infra, Her.; ad, Clark; V omits.) supremitates narium angusti spiritus emittuntur.

Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes.

Post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus, vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et

v2.p.482
insuetum aspectum magis equi terrebantur.