Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut acciderat) collisam sterneret plebem, venam[*](venamque, V; vertebrae, BG.) quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant. Exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre, ita citius vitam huius modi adimi beluarum.

Quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis, cum primatibus fidentissimus imperator, ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus, occursuros hosti manipulos instruebat.

Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.

Et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum, armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu, artius pes pede collatus, graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus

v2.p.484
consuetis, et si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis, hostes a persequendi fiducia deterrere. Pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis, miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato ex more,[*](ex more, added by Clark, c.c.) in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.

In hoc proelio Persarum maior, ut dictum est, apparuit strages, nostrorum admodum levis. Eminuit tamen inter varies certaminum casus Vetranionis mors viri pugnacis, qui legionem Ziannorum regebat.

Post quae triduo indutiis destinato, dum suo quisque vulneri medetur vel proximi, commeatibus nos destitutos inedia cruciabat iam non ferenda: et quoniam frugibus exustis et pabulis, homines in discrimen ultimum venerant et iumenta, ex eo cibo, quem animalia tribunorum vehebant et comitum, imae quoque militum[*](etmilitum omitted by BG.) plebi penitus indigenti, pars distributa est magna.

Et imperator, cui non cuppediae ciborum, ex regio more, sed sub columellis tabernaculi parvis cenaturo, pultis portio parabatur exigua, etiam munifici fastidienda gregario quicquid

v2.p.486
ad ministeria postulabatur, per contubernia paupertina sui securus egessit.[*](egessit, BG; digessit, Pet.; egissit, V.)