Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et licet saxis et glande, ceterisque telis, cum periculi sociis[*](periculi sociia, Clark; periculo salutis, G; periculis acus (acrius, V3, V.) premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris, non ante discessit, quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.

Evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius, verecundo rubore suffusus. Legerat enim Aemilianum Scipionem, cum historiarum conditore Polybio, Megalopolitano Arcade, et triginta militibus,[*](militibus, Lind.; milibus, V.) portam Carthaginis impetu simili subfodisse. Sed fides recepta scriptorum veterum recens factum defendit.