Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Iamque ferocior miles, pervasa urbe quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes, acri contentione pugnabat. Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter , quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur.

Dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis, et[*](et, added by G; V omits.) neutrubi inclinato momento, proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum, pari sorte diremptum est. Proinde die secuto, cum certaretur asperrime, multique

v2.p.418
funderentur altrinsecus, et aequi vigores[*](vigores, Corn.; vires, G; viores, V.) gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans, cuneatim stipatus, densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis, prope portam venit hostilem, crasso ferro crustatam.