Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Amnes autem sunt hic ceteris notiores, Sagareus et Saganis et Hydriacus. Sunt etiam civitates, licet numero paucae, victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.

Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare. Apud quos glebae macie internecante[*](macie internecante, Salmasius; intermicantes ementes, V.) sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate immane quantum exuberant. Ubi etiam tigridum milia multa cernuntur, feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis, dudum nos meminimus rettulisse.

Nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes, ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis

v2.p.378
habilibus ad plantandum, et marinis mercibus plerique sustentantur.

Hic amnes duo pervulgat sunt nominis, Oxus et Maxera, quos urgente inedia, superantes natatu, aliquotiens tigres improvisae finitima populantur. Habent etiam civitates inter minora municipia validas, duas quidem maritimas, Socanda[*](Socanda, Gardt.; Socunda, BG; soconda (second o added by V3in an erasure), V.) et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam[*](Asmurnam, Gardt.; Azmornam G; azmorna (m added by V2 V.) et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.

Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari, genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos (ut Homerus fabulosius canit) Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.

Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. Et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria,[*](soli aquarum penuria, tr. by Gardt.; paenuria soli quaedam, V (soli omitted by BG); lac. after quaedam, Eyssen.) quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.

Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima, Persisque semper infesta, antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci

v2.p.380
formidabiles reges.

Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.[*](a Romanis visi, tr. by BG; vii Romanis, V.)