Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima. Amnes quippe multi per eam ante dictum influunt[*](influunt, vulgo; defluunt, Novák; fluunt, MV.) sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.

Oppida vero mediterranea sunt ampliora—incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne—inter quae Persepolis est clara et Ardea et atque Tragonice. Insulae vero visuntur ibi tres tantum, Tabiana et Fara et Alexandria.

His propinquant Parthyaei, siti sub aquilone, colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida: Oenunia, Moesia,

v2.p.374
Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos a cuius finibus per litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.

Feri sunt[*](feri sunt, tr. by Her.; sunt fere, MV (repeating sunt after habitatores; del V2.) illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. Excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.

Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari collimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus[*](omnibus, frag. M ends with this word.) assueti.

Ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures, et emporia densa, et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitude perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.

Ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias: Geapolim et Nascon et

v2.p.376
Baraba, itidemque Nagara et [*](Maefen, Clark; Maepham, Gardt. from Ptol.; mefre, V2(from inefre, V).) et et Dioscurida. Insulas autem complures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. Insignior tamen aliis Turgana[*](Turgana, V, Clark; Organa, Gardt.) est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.

Post huius terminos gentis, Carmania maior verticibus celsis erigitur, ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta, sed obscurior Arabum terris multo et minor. Fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans, caespiteque ubere iuxta fecunda.