Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in vesperum, Romanis provinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli devexitate subductum.

Per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo[*](multo, added by b, Bent.) ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.

Extremitatis[*](extremitatis, Pighius; extremitates, V.) autem arcus utrumque tenus[*](utrumque tenus, Pighius, cf. Serv., Aen. vi. 62; utrumque tenues, V.) duo exprimunt Bospori, e regione sibi oppositi, Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori vocitati, quod per eos quondam Inachi filia, mutata (ut poetae loquuntur) in bovem,[*](in bovem, W2BG; inde usque, Bent.; in bovem usque, Novák; imbus quem admaxionem (adma deleted by V2, which adds ad mare— infle** in margin).) ad mare Ionium permeavit.

Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus,[*](litus, Bent., Gardt.; latus, VEAG.) quam veteres dixere

v2.p.222
Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat; per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus[*](Lycus, Lind.; bycus, V.) et fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Symplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti deruptos,[*](deruptos, Her.; diruptos, T2AG; diruptis, V2 (from dirubtis, V).) assueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore collisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri assultu, ad ea reverti quae pulsarant. Per has saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam ales intervolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret oppressa.

Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.

Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates, et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde

v2.p.224
advexit huius nominis[*](huius nominis, Haupt, Corn.; huius modi, V.) poma Lucullus, insulaeque duae,[*](duae, Bent.; arduae, V.) et Trapezunta et[*](et, added by Gardt.) Pityunta continentis oppida non obscura.

Ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae Μυχοπόντιον appellant, et portus Acone, fluviique[*](fluviique Acheron, Clark; f. diversi Acheron idemque, G; f. diversae cherontidem quae, V.) Acheron, idemque Arcadius, et Iris et et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his amnis[*](amnis, added by Novák, c.c.) est proximus ab Armonio defluens monte, et Themiscyraeos interlabens lucos ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis.

Attritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius appetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis, manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae, omnes nudatis equitatus sui lateribus, corruere.

Harum interitu cognito, residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, et[*](et, BG (eis, vulgo), put before vicinitatis by Clark.) vicinitatis repensantis similia, funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata, per numerosam subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia,

v2.p.226
secuto tempore populis diversarum originum formidabilis.

Haut procul inde Carambis, placide collis contra septentrionem[*](septentrionen, regarded as a gloss by Wagner.) Helicen exsurgens, cuius e regione est Criumetopon, [*](Taurices, restored by Clark; Tauricaes, V (e, V2).) promuntorium, duobus milibus et quingentis stadiis disparatum. Hocque ex loco omnis ora maritima, cuius initium Halys est amnis, velut longitudine lineali directa nervi efficit speciem, duabus arcus summitatibus complicati.[*](complicati, EBG; conligati, Gardt.; compligati, V.)