Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Appositum est (ut existimo) tempus, ad has partes nos occasione magni principis devolutos, super Thraciarum extimis situque Pontici sinus, visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.

Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis pervius, et Caphereus Euboicus

v2.p.214
scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem collisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra (qua late protenditur) per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo illiditur violentius.

Unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera visitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et convalles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam veterem ductu numinum properavit Aeneas.

Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem

v2.p.216
ad se iungens, in speciem Φ litterae Graecae[*](litterae Graecae, Eyssen.; litterae caeli terrae, V.) formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema (ubi sepulta creditur Hecuba) et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin. Contra per Achillis Aiacisque sepulchra, Dardanum contingit et Abydon, unde iunctis pontibus Xerxes maria pedibus peragravit, dein Lampsacum Themistocli dono datam a rege Persarum, et Parion quam condidit Iasionis filius Paris.

Unde semiorbe curvescens altrinsecus, lataque aperiens terrarum divortia, circumfluis spatiis Propontidos respergit ex eoo latere Cyzicum, et Dindyma (religiosa Matris Magnae delubra), et Apamiam Ciumque, ubi Hylam et Astacum[*](Hyla, Gronov; Hilam, BA; lac. after Hylam, N, Pithoeus, Hadr. Val.; et Olbiam, Gronov, Pet.; et Astacum, G; see also note 9 of translation.) secuto tempore Nicomediam a rege cognominatam, qua in occasum procedit Cherronesum pulsat et Aegospotamus, in quo loco lapides casuros ex caelo praedixit Anaxagoras, et Lysimachiam et civitatem, quam Hercules conditam Perinthi comitis sui memoriae dedicavit.

Et ut effecte pleneque Φ

v2.p.218
litterae figura servetur, in meditullio ipso rotunditatis Proconesus insula est oblonga et Besbicus.

Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras.

Nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas appellatur ventus inde suetus oriri praegelidus.

Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum, iamque mitescens in aequoream panditur faciem, quantum potest cadere sub aspectum, late diffusum et longe.

Omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes affirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius

v2.p.220
assensione formatur.