Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Et quamquam a rudimentis pueritiae primis, inclinatior erat erga numinum cultum, paulatimque adulescens, desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.

Ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana, et planis absolutisque decretis, aperire[*](aperire, Clark; aperiri, V.) templa arisque hostias admovere, et restituere[*](etrestituere, add. Her.; admovere deorum, V.) deorum statuit cultum.

Utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nullo vetante, religioni suae serviret intrepidus.